Latin
Instr. S.C.S. Off. 20 Iunii 1866
Pro Vic. Ap. Ad. Gallas.
Deleta sunt ad hanc S.C.
Suprema Inquisitionis plurima dubia quae proposuit R.P.D. Guillelmus Massaia Vicarius Apostolicus apud Gallas in Africa, queaque in octo diversas classes distinguis commode possunt. Prima classis respicit polygamiam simultaneam tam ex parte viri, tam ex parte uxorum; altera modum quo filiaefamilias nuptui traduntur; tertia baptismum eorum qui perversionis pericolo praevidetur obnoxii; quarta emptionem, venditionem, fugam, coercionem, matrimonia servorum; quinta inimicitias, communis vindictae nomine, inter gallarum independentium tribus exercis solitas;...
IV. Quarta dubiorum classis, de servorum emptione et venditione. Servitutis proprie a dictae conditio apud Gallas et Sydamas tam stricte cohaeret cum sociali eorum statu, ut impossibile fere sit domum inter eos sine mancipiis figere et retinere. Illic enim reperire non est servos conducticios, et quilibet paterfamilias omnia prosus sibi suaeque domui comparare debet, sive quae e terra gignuntur, sive quae hominum industria fiunt. Praeterea mancipia habentur veluti principalis commercii materia, immo valent quadamtenus pro numerata pecunia, eademque saepe ad solutionem debiti vel principis iussu, vel legum ipsarum praescripto creditores acce ptare tenentur. Quae cum ita se habeant, quaeritur:
12. An liceat christianis apud Gallas et Sidamas mancipia emere, et in debiti solutionem, aut in donum recipere, quotiescumque id agant propter domus vel familiae suae necessitates, sine animo eadem mancipia revendendi.
13. An familia aliqua Christiana non lucri faciendi consilio, sed tantum ob gravem Victus comparandi, vel debitorum solvendorum necessitatem, possit licite aut tradere in pretium, aut vendere servum quem possidet.
14. An liceat admittere ad sacramentorum participationem christianum quemdam negotiatorem, qui a servis quaestus causa emendis et vendendis abhorrere quidem solet, sed ne detrimentum rei familiaris patiatur, servos aliquos revendere vult, quos olim nobilium emptorum praepotentia recipere coactus est pro mercium suarum pretio.
15. An christiani, ipsique adeo missionarii licite possint interesse tamquam testes, vel sequestres, vel alio nomine contractibus, iudiciis, aut aliis id genus publicis actibus, qui secundum gentium illarum leges fiunt circa servos.
Etsi Romani Pontifices nihil intentatum re liquerint quo servitutem ubique gentium abolerent, iisdemque praecipue acceptum referri debeat quod iam a pluribus saeculis nulli apud plurimas christianorum gentes servi habeantur; tamen servitus ipsa per se et absolute considerata iuri naturali et divino minime repugnat, pluresque adesse possunt iusti servitutis tituli quos videre est apud probatos theologos sacrorumque canonum interpretes. Dominium enim illud, quod domino in servum competit non aliud esse intelligitur quam ius perpetuum de servi opens in proprium commodum disponendi, quas quidem homini ab homine praestari fas est. hide autem consequitur iuri naturali et divino non repugnare quod servus vendatur, ematur, commutetur, donetur, modo in hac venditione, emptione, commutatione, donatione, debitae conditiones accurate serventur quas itidem probati auctores late perse quuntur et explicant. Quas inter conditiones illa praecipuum sibi vindicat locum, ut emptor diligenter examinet, num servus qui venum exponitur iuste iniuste libertate sua privatus fuerit, et venditor nihil committat, quo servi ad alium possessorem transferendi vita, honestas, aut catholica fides in discrimen adducatur. Christiani igitur, de quibus in dubio primo sermo licite possunt servos emere atque in debiti solutionem, vel in donum recipere, quoties moraliter certi sint servos illos neque legitimo eorum domino sublatos, neque iniuste in servitutem fuisse abstractos. Si enim servi qui ad emendum offeruntur, legitimo eorum domino ablati fuerunt, non licet eos emere, quia nefas est alienas res furto ablatas emere invito domino. Si autem iniuste in servitutem redacti fuerunt, distinguendum est num se christianis venum ire aut donari detrectent, vet consentiant. Si detrectant, emi aut recipi nequa quam possunt, ipsi enim captivi domini sunt propriae libertatis, quamvis iniuste us ereptae. Si vero postquam plene edocti fuerint iure sibi libertatem competere, a qua nonnisi aliorum iniuria exciderunt, ultro et sponte sua, et ex libera et propria voluntate tamquam rerum suarum domini se exhibeant christianis ut ab eis recipiantur et detineantur in servitutem, eo prudenti consilio ut a dura servitute praesenti, a qua ipsis datum non fuerit alio modo se emancipare, mitiorem apud dominos christianos servitutem sortiantur, penes quos etiam facile sibi persuadere poterunt, venire posse in cognitionem veri Dei cultus, eumque inaestimabili animarum suarum compendio profiteri, in his sane circumstantiis permitti potent christianis, habito etiam respectu ad favorem fidei, ut possint eiusmodi captivos iusto pretio aut alio iusto titulo acquirere, et in propriam servitutem redigere et retinere, dummodo eo animo sint ut eos tractent secundum praecepta caritatis christianae, et curent etiam rudimentis fidei illos imbuere, adeo ut, Si fieri potent, in libertatem filiorum Dei, quae in sola catholica ecclesia est, nulla tamen coactione facta, sed tantummodo opportunis suasionibus et hortationibus, a libere et feliciter traducantur per eorum conversionem ad veram fidem. Et hac de re prae oculis habeatur instructio S. m. Pii VI (12 Sept. 1776) quae adnectitur. (V. n. 515).
Quemadmodum vero servi licite emi, ita licite quoque vendi possunt, sed necessarium ommno . est ut qui vendit legitimus sit servi possessor, nihilque in vendmone committat quo servi alienandi vitae, honestati, aut catholicae fidei noceatur. Quare illicitum est servum vendere, aut quomodocumque in proprietatem cedere alicui domino, qui certo aut probabili iudicio praevideatur servum eumdem inhumaniter habiturus vel ad peccatum pertracturus vel eodem abusurus ad iniquissimum illud commercium exercendum, quod Apostolicis Romanorum Pontificum, ac praesertim s. m. Gregorii XVI constitution ibus reprobatur districteque prohibetur. Illicitum pariter est servum alienare, nulla prorsus habita ratione iurium et officiorum matrimonialium ipsius servi. MuIto magis illicitum est servum christianum vendere domino infideli, aut etiam, ubi perversionis periculum prudenter timendum sit, domino haeretico vel schismatico. Haec si Vicarius Ap. probe teneat, aperte videbit, quid respondendum sit ad 13, 14 et 15 dubium. Nihil enim impedit quominus familia christiana, de qua agitur in dubio 13, servos suos vendere tuta conscientia queat, si ipsos legitime possideat, et cautiones supra descriptas in venditione observet. Sic etiam negotiator in dubio 14 memoratus potent ad sacramenta admitti, si constet, servos, qui ei pro mercium pretio obtigerunt, neque per furtum legitimo eorum domino subductos, neque iniuste in captivitatem redactos fuisse, ac praeterea spondeat se eos honestis conditionihns ita Venditurum esse, ut nihil ex eiusmodi venditione laedantlIF periclitentur iura et ofticia, quae illis tamquam hominibus, et, si christianam fidem amplexi fuerint, tamquam fidelibus competunt. Tandem de dubio 15 statuendum est christianos ipsos, etiam missionarios, interesse posse ut testes et sequestres aliove nomine per sacros canones non prohibito, contractibus, indiciis, aliisque id genus publicis actibus servorum causa fieri solitis, qui tamen et in se liciti sint. et nulla prava circumstantia vitientur. V. Sequitur quarta dubiorum classis, de servis fugitivis. Mancipium iuxta leges Gallarum et Sidamarum in rerum utilium numero censetur, de quibus verum propriumque dominium habetur, et fiunt contractus, quaeque deperditae conquiruntur, raptae aut usurpatae apud iudices repetuntur. Hinc quaeritur:
16. An liceat christianis ipsisque missionariis servos suos fugitivos persequi, atque ad redeundum cogere, vel saltem permittere ut eosdem persequantur, et vi etiam adhibita reducant publicus magistratus aut amici.
17. An servi ius habeant ad fugam, et an debeant resarcire damna ex eorum fuga domino illata.
18...
19...
19...
Quemadmodum adnotatum est in responsione ad postulata proxime superiora, sunt tusti aliqui tituli seu causae, ex quibus potest servus libertate sua legitime privari, legitimeque a domino retineri. Porro cum manifeste repugnet, hinc quidem ius domino competere possidendi ac retinendi servum, inde autem ius servo inesse ne a domino possideatur ac retineatur, nemo non videt christianos et missionarios de quibus agitur in dubio 16, posse tuta conscientia servos suos fugitivos persequi, et ad redeundum cogere, siquidem eos iuste in servitutem redactos iusto ex titulo possideant. Non ita expedita est ad 17 et 18 dubium responsio. Regulariter fugere iure suo possunt servi qui iniuste fuerint in servitutem redacti; non possunt servi qui iustam subeant servitutem, nisi forte a domino sollicitentur ad aui quod peccatum, vel inhumaniter tractentur. Ex hac distinctione pendet solutio alterius quaestionis, an scilicet servi fugitivi teneantur resarcire damna ex fuga sua domino illata. Cum enim ad inducendam restituendi Ii amni obligationem tria haec simul et coniunctim requirantur, culpa theologica, damnum secutum, et causa efficax, patet profecto ad reficienda damna ex fuga sua domino illata, tenere servos illos quorum fuga fuit graviter illicita, non teneri servos illos quorum fuga omni caruit culpa; sed de liceitate fugae, deque obligatione resarciendi damna ex fuga illata consulat Vic. Ap. probatos auctores et cum illis distinguat varios casus, variosque servitutis titulos.
Source: Collectanea S. C. de Propaganda Fide, vol. 1, Rome: 1907. Pp 715-720.
https://books.google.com/books?id=LHh4F ... &q&f=false