par steph » jeu. 24 nov. 2011, 15:09
Pour Laudes et Vêpres:
Preces Feriales {habentur}
(flexis genibus)
Kyrie eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, quod dicitur a solo Hebdomadario totum clara voce, usque adV/. Et ne nos inducas in tentationem.
R/. Sed libera nos a malo.
V. Ego dixi: Domine, miserere mei.
R. Sana animam meam, quia peccavi tibi.
V. Convertere, Domine, usquequo?
R. Et deprecabilis esto super servos tuos.
V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
R. Quemadmodum speravimus in te.
V. Sacerdotes tui induantur iustitiam.
R. Et sancti tui exsultent.
V. Oremus pro beatissimo Papa nostro N.
R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius.
V. Oremus et pro Antistite nostro N.
R. Stet et pascat in fortitudine tua, Domine, in sublimitate nominis tui.
V. Domine, salvum fac regem.
R. Et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
V. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
R. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
V. Memento Congregationis tuae.
R. Quam possedisti ab initio.
V. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.
V. Oremus pro benefactoribus nostris.
R. Retribuere dignare, Domine, omnibus, nobis bona facientibus propter nomen tuum, vitam aeternam. Amen.
V. Oremus pro fidelibus defunctis.
R. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
V. Requiescant in pace.
R. Amen.
V. Pro fratribus nostris absentibus.
R. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperantes in te.
V. Pro afflictis et captivis.
R. Libera eos, Deus Israel, ex omnibus tribulationibus suis.
V. Mitte eis, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eos.
V. Domine, Deus virtutum, converte nos.
R. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
V. Exsurge, Christe, adiuva nos.
R. Et libera nos propter nomen tuum.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat
---
Pour Prime
Preces Feriales {habentur}
Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.
Pater noster
Credo
V. Et ego ad te, Dómine, clamávi.
R. Et mane orátio mea prævéniet te.
V. Repleátur os meum laude.
R. Ut cantem glóriam tuam, tota die magnitúdinem tuam.
V. Dómine, avérte fáciem tuam a peccátis meis.
R. Et omnes iniquitátes meas dele.
V. Cor mundum crea in me, Deus.
R. Et spiritum rectum innova in visceribus meis.
V. Ne projicias me a facie tua.
R. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
V. Redde mihi laetitiam salutaris tui.
R. Et spiritu principali confirma me.
V. Eripe me, Domine, ab homine malo.
R. A viro iniquo eripe me.
V. Eripe me de inimicis meis, Deus meus.
R. Et ab insurgentibus in me libera me.
V. Eripe me de operantibus iniquitatem.
R. Et de viris sanguinum salva me.
V. Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi.
R. Ut reddam vota mea de die in diem.
V. Exaudi nos, Deus, salutaris noster.
R. Spes omnium finium terrae, et in mari longe.
V. Deus in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis.
R. Miserere nobis.
V. Benedic, anima mea, Domino.
R. Et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto ejus.
V. Benedic, anima mea, Domino.
R. Et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
V. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis.
R. Qui sanat omnes infirmitates tuas.
V. Qui redimit de interitu vitam tuam.
R. Qui coronat te in misericordia et miserationibus.
V. Qui replet in bonis desiderium tuum.
R. Renovabitur ut aquilae juventus tua.
V. Adjutorium nostrum ✝ in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
Confíteor
Misereátur
Indulgéntiam ✝
V. Dignare, Domine, die isto.
R. Sine peccato nos custodire.
V. Miserere nostri, Domine.
R. Miserere nostri.
V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
R. Quemadmodum speravimus in te.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
---
Pour les Heures:
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster
V. Domine, Deus virtutum, converte nos.
R. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
V. Exsurge, Christe, adjuva nos.
R. Et libera nos propter nomen tuum.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
---
Pour Complies
Preces Dominicales {habentur}
Kyrie eléison. Christe eléison. Kyrie, eléison.
Pater noster
Credo
V. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum.
R. Et laudábilis et gloriósus in sæcula.
V. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu.
R. Laudémus, et superexaltémus eum in sæcula.
V. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.
R. Et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sæcula.
V. Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
V. Dignáre, Dómine, nocte ista.
R. Sine peccáto nos custodíre.
V. Miserére nostri, Dómine.
R. Miserére nostri.
V. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.
R. Quemádmodum sperávimus in te.
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat
Pour Laudes et Vêpres:
[quote][color=#FF0000]Preces Feriales {habentur} [/color]
(flexis genibus)
Kyrie eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, [color=#FF0000]quod dicitur a solo Hebdomadario totum [i]clara [/i]voce, usque ad[/color]V/. Et ne nos inducas in tentationem.
R/. Sed libera nos a malo.
V. Ego dixi: Domine, miserere mei.
R. Sana animam meam, quia peccavi tibi.
V. Convertere, Domine, usquequo?
R. Et deprecabilis esto super servos tuos.
V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
R. Quemadmodum speravimus in te.
V. Sacerdotes tui induantur iustitiam.
R. Et sancti tui exsultent.
V. Oremus pro beatissimo Papa nostro N.
R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius.
V. Oremus et pro Antistite nostro N.
R. Stet et pascat in fortitudine tua, Domine, in sublimitate nominis tui.
V. Domine, salvum fac regem.
R. Et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
V. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
R. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
V. Memento Congregationis tuae.
R. Quam possedisti ab initio.
V. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.
V. Oremus pro benefactoribus nostris.
R. Retribuere dignare, Domine, omnibus, nobis bona facientibus propter nomen tuum, vitam aeternam. Amen.
V. Oremus pro fidelibus defunctis.
R. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
V. Requiescant in pace.
R. Amen.
V. Pro fratribus nostris absentibus.
R. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperantes in te.
V. Pro afflictis et captivis.
R. Libera eos, Deus Israel, ex omnibus tribulationibus suis.
V. Mitte eis, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eos.
V. Domine, Deus virtutum, converte nos.
R. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
V. Exsurge, Christe, adiuva nos.
R. Et libera nos propter nomen tuum.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat[/quote]---
Pour Prime
[quote]Preces Feriales {habentur}
Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.
Pater noster
Credo
V. Et ego ad te, Dómine, clamávi.
R. Et mane orátio mea prævéniet te.
V. Repleátur os meum laude.
R. Ut cantem glóriam tuam, tota die magnitúdinem tuam.
V. Dómine, avérte fáciem tuam a peccátis meis.
R. Et omnes iniquitátes meas dele.
V. Cor mundum crea in me, Deus.
R. Et spiritum rectum innova in visceribus meis.
V. Ne projicias me a facie tua.
R. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
V. Redde mihi laetitiam salutaris tui.
R. Et spiritu principali confirma me.
V. Eripe me, Domine, ab homine malo.
R. A viro iniquo eripe me.
V. Eripe me de inimicis meis, Deus meus.
R. Et ab insurgentibus in me libera me.
V. Eripe me de operantibus iniquitatem.
R. Et de viris sanguinum salva me.
V. Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi.
R. Ut reddam vota mea de die in diem.
V. Exaudi nos, Deus, salutaris noster.
R. Spes omnium finium terrae, et in mari longe.
V. Deus in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis.
R. Miserere nobis.
V. Benedic, anima mea, Domino.
R. Et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto ejus.
V. Benedic, anima mea, Domino.
R. Et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
V. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis.
R. Qui sanat omnes infirmitates tuas.
V. Qui redimit de interitu vitam tuam.
R. Qui coronat te in misericordia et miserationibus.
V. Qui replet in bonis desiderium tuum.
R. Renovabitur ut aquilae juventus tua.
V. Adjutorium nostrum ✝ in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
Confíteor
Misereátur
Indulgéntiam ✝
V. Dignare, Domine, die isto.
R. Sine peccato nos custodire.
V. Miserere nostri, Domine.
R. Miserere nostri.
V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
R. Quemadmodum speravimus in te.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.[/quote]---
Pour les Heures:
[quote]Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster
V. Domine, Deus virtutum, converte nos.
R. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
V. Exsurge, Christe, adjuva nos.
R. Et libera nos propter nomen tuum.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.[/quote]---
Pour Complies
[quote]Preces Dominicales {habentur}
Kyrie eléison. Christe eléison. Kyrie, eléison.
Pater noster
Credo
V. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum.
R. Et laudábilis et gloriósus in sæcula.
V. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu.
R. Laudémus, et superexaltémus eum in sæcula.
V. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.
R. Et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sæcula.
V. Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
V. Dignáre, Dómine, nocte ista.
R. Sine peccáto nos custodíre.
V. Miserére nostri, Dómine.
R. Miserére nostri.
V. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.
R. Quemádmodum sperávimus in te.
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat[/quote]